라틴어 문장 검색

sub costis vero prioribus, quinque, quas ΝΌΘΑΣ Graeci nominant, breves tenuioresque atque ipsae quoque paulatim in cartilaginem versae extremis abdominis partibus inhaerescunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 1장78)
circa poplitem, si femur, usque ad coxam;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 10장88)
Et id quidem, quod in posteriorem partem excidit, eodem modo, rotundo aliquo super poplitem inposito adductoque eo crure, reconditur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 21장6)
A quibus ac pube abdomen susum uersus ad praecordia peruenit:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 1장 13:2)
Inter haec etiam perfricare coxas et poplites oportet.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 27장 2:4)
Frictione cottidie utendum totius quidem corporis, praecipue uero uentris et poplitum.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 27장 3:1)
Ii quoque in praecipiti sunt, in quibus usque ad grandes intusque conditas uenas in alis uel poplitibus mucro desedit.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 6:2)
Idque euenit non in alis tantum atque poplitibus, sed etiam in is uenis, quae ad anum testiculosque perueniunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 7:1)
Itaque etiam ubi tenuis fistula abdomen perrumpit, excidere eam licet suturaque oras coniungere.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 4장 6:1)
qua quasi membrana quaedam finit abdomen, quam peritonaeon Graeci uocant.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 4장 6:3)
quidam cute primum adusta, deinde interiore abdomine inciso, quia, quod per ignem diuisum est, minus celeriter coit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 15장 1:5)
Interdum tamen uel ex ictu aliquo uel retento diutius spiritu uel sub graui fasce interior abdominis membrana superiore cute integra rumpitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 17장 1:1)
nonnumquam autem stercore accepto uastius tumet, retroque compelli non potest, adfertque tum dolorem et scroto et inguinibus et abdomini.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 18장 5:7)
et tunc extenso scroto, ut cutis inguinis intenta sit, id incidendum sub imo uentre, qua cum abdomine tunicae inferiores committuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 19장 1:9)
Sed non a summa inguinis plaga uerum infra paulum ea abscidenda, ne laesa abdominis membrana inflammationes moueat.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 19장 4:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION